- ODA
- ODAin Aula Turcica, nomen est, quô Aulicae Scholae classes, in quibus iuventus, Principis ministeriis olim adhibenda, sedulo tum in Mahometicae Superstitionis capitibus, tum in exercitiis corporis variis aliisque olim profuturis instituitur. Earum quatuor sunt, in quibus sexcenti circiter iuvenes, Ichoglani dicti, degunt, curae quatuor praecipuorum Eunuchorum, et qui caput eorum, Capi Agae commissi. Hi de capacitate eorum Iudicium ferentes, ex una Oda seu Classe in aliam, pro ratione profectuum, illos promovent; quos ineptos iudicaverint, Serralio seu Aulâ eiciunt, in quam omnis illis in posterum reditus exclusus est, spesque in aeternum adempta, ad dignitatem aliquam ex amplioribus perveniendi; Spahi tamen fieri possunt. Reliqui, spe dignitatum munerumque maximorum in Aula Imperioque Turcico consequendorum deliniti, plurimos annos sub rigida et severa admodum Eunuchorum disciplina perdurant, ut suô tempore Bassae, Begi, Capigi Bassae, Haznadarbassae, aliique, qui non aliunde, quam ex hoc seminario depromuntur, evadere queant. Et quidem prima, quae insima est, harum Classium, reliquisest numerosior, utpote in qua tenerior aetas sub ferula gemit, appellaturque Couchouk Oda, h. e. parva classis, non quod non amplior reliquis omnibus, sed quod dignitate plstrema sit. Hîc legere et scribere pueri praefati, ut et prima Legis Mahometicae rudimenta addiscunt, per sexennium integrum: quô finitô, transeunt in secundam Quilar-Oda dictam, ubi iam robur adepti exercitiis corporis variis, tendendo arcui, vibrandae lanceae aliisque assuefiunt. Praeterea Turcicam linguam perfectius docentur, cui Arabicae Persicaeque studium iungunt, quod his linguis in Praefecturis, in quas olim mittendi, opus omnino habeant. Postquam in hac quatuor annos desudârunt, promoventur in tertiam, Chasnadar-Oda seu Thesauri Glassem appellatam: in qua iam Imperatori apparere incipiunt, vestium custodiae balneisque adhibiti. In eadem equitandi peritiam adipiscuntur, et in exercitiis ipsis convenientibus redduntur consummati. Atque hae tres Classes Praefectos habent, quaelibet sibi proprium, prima Serai-aglasi, altera Quilargibachi, tertia Chasnadar-bacchi, Ioh. Baptistae Tavernier vocatos; iuvenesque qui in iis erudiuntur, cum Odae supremae ephebis nihil commercii habent, sed neque cum ullo extraneorum, nisi speciali Capi-Agae permissu, et in praesentia alicuius ex Eunuchis: Imo nec inter sese mutuo colloquendi veniam habent, nisi statis horis, idque magna cum modestia, ad quam inprimis, ut et promptum caecumque obsequium, sollicite formantur. Iidem simplici pannô vestiti sunt, ne quidem Veziriorum et Bassarum filiis, qui Beigs-Zades vocantur, exceptis, cum supremae Classis iuvenes, ut qui saepius in conspectum Imperatoris veniunt, ar gentô aurôque radient. Ultima igitur ac suprema Oda, Turcis Haz-Oda dicitur, in qua quadraginta versantur Ephebi, qui per petno Imperatori praesto sunt, et ministeria ipsi quottidiana exhibent, de quibus modo dictus Tavernier Relat. du Serail c. 13. adeoque in hac Classe, post tantas tamque diuturnas reliquarum trium molestias, respirantes, cum omnibus totius Aulae libere conversandi facultatem habent, et uti quottidie Imperatori ministrant, ita gratiam, liberalitatemque eius subinde experti, inde tandem ad amplissimas praefecturas ac munera amandantur. Quinam autem sint illi Ichoglani, vide supra. Addam hîc solu, nonnisi ex mancipiis illos dedumi, et quidem utrôque parente Christianô genitis; qui, prstquam in aliis extra Constantinopolim Serraliis aliquandiu detenti fuêre, inde selectissimiquique, Constantinopolim in AulamImperatoris mittuntur, atque ibi im 4. praefatis Odis severae sub disciplinae legibus tamdiu educantur, donec apti deprehensi sint, qui Principi serviant. Raro illis Turcicô sanguine geniti, nec nisi praeviô ipsius Imperatoris consensu, intermiscentur. Atque haec Magnatum Turcicorum origo est. Quod enim Veziriorum et Bassarum filios attinet, qui similiter inter hosce Ichoglanos educantur, altius, quam ad Begi dignitatem, aspirare, lege prohibentur etc. Vide omninopraedictum Tavernier l. cit. passim.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.